X

v, i

BOUGHT WITH THE INCOME FROM THE

SAGE ENDOWMENT FUND

THE GIFT OF

1891

4 ZOll 13 nltll<I.Qb.

3081

«how<i when thls volume was taken.

"

X

1

ICHNEUMONOLOGIA

EUROPAEA,

AUCTORfi

I. L. C. GRAVENHORST,

rROFESSOIlE VRATISLAVIENSI.

P A R S I,

CONTINENS

GENERALIA DE ICHNEUMONIDIBUS, ICHNEUMO-

NES, SUPPLEMENTA, INDICES et TABULAS

DUAS LAPIDI INCISAS.

VRATISLAVIAE, subitibus auctokis,

rKOSTAT LITSIAE APUD leot. voss.

1829.

•, l

X

V O B I S

QUI IIOC OPUS, TRANSMISSIS AD AUCTOREM

ICIINEUMONIBUS, LIBERALITER ET SPLENDIDE

DOTAVISTIS :

V. S. BESSER, Crcmieniecac.

C. Liber Baro DE BLOCK, Drcsdae.

F. A. BONELLI, Taurini.

A. BRONGNIART, Parisiis.

C. DAHL, Viudobonac.

A. G. DESMAREST, Alfortiae.

F. EHRENIIAUS, Grunwitziac.

C. A. FEHLER, Gottiugae.

E. F. GERMAR, Halae Saxonum.

C. GLOGER, Vratislaviae.

W. HARTLIEB, Militscbiae.

I. F. L. HAUSMANN, Gottingac.

E. D. II. HEGEWISCH, Hannovcrac.

C. H. G. DE HEYDEN, Trajecti ad Moenum. I. C. Comcs DE IIOFFMANNSEGG, Drcsdae.

F. W. HOPE, Londini.

C. JAENSCH, Vratislaviae.

I. E. KLOPSCH, Vralislaviac.

F. KLUG, Berolini.

F. Comes DE KtJENBURG, Vindobonae.

IV

G. KUNZE, Lipsiae.

C. G. LANGE, Ilirscbbcrgae dcfuncte.

G. H. A LANGSDORF, nunc in Brasilia babitans.

A. G. LUBBERT, Vratislaviae.

I. W. MANGER, Warmbrunnae obite.

L. MENZINGER, Friburgi in Brisgovia.

S. A. Libcr Baro DE MINKWITZ, Grumvitziae.

C. G. NEES AD ESENBECK, Bonnae.

I. G. F. REUSMANN, Leertac.

C. F. W. RICHTER, Vratislaviae.

G. H. ROENTGEN, in dcscrtis Africae occisc.

H. W. ROTERMUND, Vratislaviac.

C. L. SAHLBERG, Aboae.

F. A SANVITALE, Parmae.

P. S. SCIIJLLING, Vratislaviae.

F. E. SCIIUMMEL, Vratislaviac.

F. SCHWAEGRICIIEN, Lipsiac.

E. SPANGENBERG, Cellae.

G. SPANGENBERG, Hannovcrac. M. A SPINOLA, Gennaei

F. A STEVEN, in Russia.

C. Liber Baro DE STILLFRIED, Hirscbbcrgae. I. STURM, Norimbcrgae.

M. F. S. Liber Baro AB UECIITRITZ, Vralislaviae. F. WIMMER, Vratislaviac.

V O B I S hanc Ichneumonologiam sacram esse jubet

a n c lor.

NOMINA SUBSCRIPTA.

Universitas caesarea Moscoviensis.

Universitas caesarea Wilnensis.

Academia caesarea medioo - chirurgica Moncoviensi».

Societas caesarea Naturae scrutatorum Moscoviensis.

Societas Naturae curiosorum Berolinensis.

Societas Senckenbergiana Trajecti ad Moenum.

Museum imperiale historiae naturalis Vindobonae.

Museum zoologicum Regiomontii.

Bibliotheca imperialis Vindobonae.

Bibliotlieca regia universitatis Gottingensis.

Bibliotheca regia universitatis Halensis.

B. Anslyn, Harlemi.

C. E. a Baer, Regiomontii. I. R. Bischoff, Vindobonae.

H. Burmeister, Halae Saxonum, T. de Charpentier, Brigae. I. Curtis, Londini.

F. Danneil, Salzwedeliae. I. Eiselt, Pragae.

W. F. Erichson, Stralsundae. E. Eversmann, Casanae, C. Fischer, Vindobonae.

G. Fischer, Moscoviae. I. Floming, Londini. H. Freyer, Idriae,

I. Gen i, Ticini. E. F. Germar, Halae Saxonuni. W. de Haan, Lugduni Batavorum. A. H. Haliday, Londini.

VI

C. E. Hammerschmidt, Vindobonae. I. P. L. Hausmann, Gottingae. E. Heger, Vindobonae.

E. D, H. Hegcwisch, Hannoverne.

C. H. G. de Heyden, Trajecti ad Mocnum. T. C. Heysham, Londini.

F. W. Hopc, Londini.

F. Hornschuch, Gryphiswaldae. I. Hunncmaun, Londini.

F. Klug, Berolini.

V. Kollar, Vindobonne. A. Lefebure, Parisiis. H. F. Link, Berolini, A. Lovetzky, Moscoviao.

G. Marklin, Upsaliae. A. H. Norwich, Bremae.

0. Oken, Monachii.

A. Percheron, Parisiig,

1. S. Pressl, Pragae. G. C. Reich, Berolini.

H. G. L. Reichenbach, Dresdae.

I. Reinhardt, Havniae.

C. G. C. Reinwardt, Lugduni Batavorum.

C. L. F. de Roser, Stutgardiae.

P. Roux, Marsiliae.

G. Samouelle, Londini.

W. Saxesen, Clausthaliae.

H. R. Schinz, Tiguri.

I. Schloifer, Oldenburgae.

F. Schwaegrichen, Lipsiae,

A. de Serville, Parisiis. M. C. Sommer, Altonae, H. Stannius, Hamburgi. I. F. Stephens, Londini.

C. Comes de Sternberg, Pragne, I. Sturm, Norimbergae. F. Walker, Londini,

B. A. Westermann, Havniae.

C. R. W. Wiedemann, Kiliae. W. de Winthen, Hamburgi.

I. L. T. Ziukeu - Sommer, Brunsuigae,

LECTURIS.

i-jum ante viginti quinque annos intimiori studio Ichneumonidum me dicare incepissem, mox cog- noscebam, in hac Piezatorum familia multas esse species adhuc indescriptas; simulatque consilium ceperam, has species edendi, propositum etiam in me nascebatur, monographiam Ichneumonum euro- paeorum conscribendi, quo opusculum, proutfieri posset confectius, in lucem prodiret. Hoc in animo volvens, anno 1806 entomologos invitabam, ut coeptum meum adjuvare et ichneumonides suarum regionum mecum communicare vellent. Jam tunc plures entomologi, liberalitate et copia specierum commissarum, quales vix exspectare auderam, in- vitationi i 111 respondebant, ita ut mox fundamenta monographiae ponere possem, incujus parte lite- raria bibliotheca ditissima universitatis gottingen- sis, ubi eo tempore docebam, subsidia plenissima mihi suppeditabat, quod semper animo gratissimo

VIII

agnoscam. Avocatus autem anno 1810 in cathe- dram historiae naturalis universitatis francofurten- sis, annoque sequente, cum universitate ipsa, Vra- tislaviam petens, negotia plane alius generis me cogebant, opusculum inchoatum per annos plures relinquere. Nunquam autem me poenituit, mono- graphiam Ichneumonum tunc temporis nondum perfecisse et edidisse; in Silesia enim collectanea tam multa et nova mecum communicabantur, ut quae conscripseram saltem duplo augerentur et denuo ea componere me oporteret. Omnia me, pro meis viribus, fecisse credo, ut materiam om- nibus partibus conficerem, ut genera et familias, seu subgenera, notis stabilibus, nec vacillantibus, oculoque facile se praebentibus, definirem et legi- bus naturae congruentia exhiberem, ut species accuratissime describerem et omnia, quae de vitae ratione earum, e mea vel ex aliorum observatorum experientia, mihi innotuerant, adderem, denique ut synonymiam, ubique e collatione religiosissime a me ipso instituta, nulloque allegato e sola alio- rum scriptorum auctoritate recepto, quam plenis- sime adjungerem. Simul vero experientia me docuit, naturam infinitae profunditatis et, ratione legum, quas sequitur, nobis saepe inexplicabilem et obscuram esse. Genera et familiae, specierum numero insignia et ampla, saepius vix limitibus

IX

firmis et definitis disjungi possunt, sed sensini sensimque inter se transeunt. Quam accurate et scrupulose, in examinandis et describendis specie- bus, partium omnium corporis earum rationem etiam habui, saepe tamen dubia remanserunt, num individua consociata, si nonnullis notis inter se discrepabant, re vera quoque ad unam eandemque speciem redigenda, numve in duas aut plures spe- cies dispescenda essent. Hic autem natura in ope- ribus suis permultiplex est, nunc secundum leges constantes et intra limites definitos creans et fin- gens, nunc in varietatibus innumerabilibus, sensim sensimque immutatis et una in alteram transeunti- bus, quasi Iegibus solutis circumvagans. Hic quo- que est ubi scrutatores naturae, ratione et modo agendi, diversissimi se praebent: auctores enim valde scrupulosi, qui diversitates laeviores respi- ciunt, plures creant species, quas alii, differentias earum pro nimis laevibus habentes, in unam speciem consociant, seriem longam aut plures series varie- tatum producentes, quarum quidem remotissimae, ad fines serierum positae, admodum inter se discre- pare solent. Sunt species, quae nunquam, aut notis tantum laevissimis, variant, quamvis individua ea- rum ubique, in regionibusremotissimis, copia valde numerosa degant (e. g. Ichn. sarcitorius), cum in multis aliis species fere individuum quodque plus

minus a reliquis differat. Quarundam specierum maresetfeminaenullis, sigenitalium rationem haud habeas, notis externis differunt; aliarum feminae annulo albo antennarum a maribus discedunt; non- nullarum mares quoque hoc ornamento gaudent. Certe vero in aliis speciebus aliae quoque sunt notae externae distinctivae sexuum, nondum autem inventae, multarum enim specierum sat frequen- tium vel soli mares vel solae feminae cognoti sunt, quarum sexus alter, e notis distinctivis externis sexualibus, jam aliter probatis, nondum erui po- terat, licet hic alter sexus, individuis forsan aeque frequentibus, jam cognitus at, sub noniine pecu- liari, pro specie diversa receptus esse possit. Haec omnia tempori futuro dilucidanda remanent. Quis- que vero, qui unquam disquisitionum ejusmodi operarn dedit, veniam mihi dabit, si, quod nullus magis me ipso intelligit, mihi saepe haud successit, omnia dubia et incertitudines in re tam ardua removere.

Quod attinet ad rationem vitae Ichneumonum, haec quidem, in summa rei, de speciebus multis jam nota est, plura vero adhuc desiderantur, ut il- lampenitus intelligamus: Siconsideramus, nos, hoc respectu, de plurimis speciebus aihil scire, inter- que £35 species Tryphonum tres tantum esse (Tr. praerogtitorem, compunctorem et marginatorium),

XI

de quibus ex observationibus constat, larvas eorum in larvis aliorum insectorum degere, confiteri nos oportet, hic multa adhuc observatori sedulo reve- landa esse. Ipsae specierum descriptiones in mul- tis scriptis nimis breves et mancae editae sunt, solumque colorem et picturas respicere solent, quo fit ut saepe inter plures species, nonnunquam e generibus diversis, colore et picturis quodam- modo congruentes, certitudine quadam haud ea erui possit, quam auctor coram habuit. Optarem autem ut possessores individuorum originalium, uspiam descriptorum aut allegatorum, a me ad hanc illamve speciem laudatorum, haec cum descriptione a me edita accuratissime conferre et congruentiam aut differentiam aliquomodo publici juris facere vellent. Cuiquevero, qui hac mono- graphia uti velit ad species, a se collcctas, in ea inquirendas, horum, quae nunc moniturus sum, semper memorem esse velle commendo: Multis generibus familiis speciebusque, inter se peraffi- nibus, unaque in alteram ita transeuntibus ut linii- tes vix ac ne vix quidem definiri possint, haud raro species invenies, de quarum genere aut familia aut sectione dubius haerebis. Uttibi perquisitio- nem talium specierum faciliorem reddam, in notis generalibus, cuique familiae (subgeneri) et sectioni praemissis, species istas designavi, quae

XII

loca illa intermedia occupant, quo, cum de specie quadam dubius es, illic dubia tua solvere possis. Praecipue autem in deiinienda specie necesse est ut non solum ea, quae in notis generalibus sectio- nis, ubi speciem quaeris, monui, sed etiam diagno- ses varietatum, consulas, multae enim species colore picturisque scutelli abdominis et reliqua- rum partium corporis variant.

Erunt sine dubio qui mirabuntur, me, inter characteres distinctivos generum et subgenerum, partium oris nullam rationem habuisse. Omisi autem has partes quia haud eo pervenire poteram uteas in omnibus, vel saltem in plurimis, speciebus accurate examinarem, quod tamen mihi necesse esse videbatur, si legem generalem, de illis par- tibus desumtam, proponere vellem. Constat enim, plures species in fabrica oris differre, quae nihilo- minus reliquis notis inter se congruunt nec, secun- dum regulas systematis naturalis, in duo genera separari possunt. Opera entomologi celeberrimi, qui conditor erat systematis entomologiae instru- mentis cibariis superstructi, hac in re exempla exhibent deterrentia, quam temere agunt qui ge- nera tota, copiam magnam specierum amplectentia, solis partibus oris, in paucis tantum speciebus exa- minatis, definire, deinde autem reliquas species, partibus oris earum nequidem inspectis, ne dicam

XIII

accnrate examinatis, solo habitu quodam naturali externo congruente specierum ducti, illis conso- ciare periculum faciunt. Nullo modo autem partes oris omnino neglexi, sed omnia, quae de eis mihi innotuerunt, speciebus, in quibus perscrutatae sunt, subjunxi. Subsidia plurima in hac re, quod animo pio et gratissimo pronuntio, amicissimus Nees ab Esenbeck mihi praestitit, quippe qui in- strumenta cibaria in permultis speciebus accura- tissime disquisivit et descriptiones earum plenissi- mas mecum communicavit. Descriptionibus illis insertae sunt certae formulae numerales longitu- dinis relativae articulorum palporum hic interpre- tandae: Numerus nempe anterior articulum lon- gissimum, ultimus brevissimum, numeri lineola obliqua disjuncti articulos longitudine aequales, indicant, e. g. formula i, *, %, 5 significat, arti- culorum primum esse longissimum, quartum primo breviorem, secundum et tertium longitudineaequa- les sed quarto breviores, quintum omnium bre- vissimum.

Cujus adhuc mentionem facere me oportethoc est: In parte prima et tertia operis ad multas spe- cies etiam Anglia, aut Netley in Anglia, indicata est, nonnullaeque species novae ex Anglia descrip- tae sunt, cum in parte secunda nuspiam Anglia memoretur. Haec inconvenientia eo orta est quod

XIV

pars secunda ante primam proelo tradebatur, Ich- neumones anglici autem haud prius mihi trans- mittebantur quam parte prima fere tota jam im- pressa, quorum itaque illos tantum locis suis in- serere poteram, qui ad genera in parte prima et tertia tractata pertinebant. In supplementis autem, parti primae adnexis, notitias de Ichneumonibus anglicis, descriptionesque specierum novarum e generibus, quae in parte secunda tractata sunt, exhibui. Illa supplementa vero, nec non indices totius operis, parti primae addere malui, cum pars tertia jam fere in amplitudinem nimiam increverit, prima autem, numero plagularum, secundae et tertiae multo inferior sit.

Haec praemitteuda erant. Nunc autem, Ich- neumonologia mea, Entomologis te trado; uti- nam amicos et fautores concilies tibi et

auclori.

Scripsi Vratislaviae, die 19 Marti 1829.

INDEX LIBRORUM,

IN ICHNEUMONOLOGIA ALLEGATORUM,

SECUNDUM ORDINEM ALPHABETICUM

AUCTORUM.

■fl-lbin. A natural history of Englisch Insects, illustrated with a hundred copperplates etc, by the author E. Albin. London, 1720, 4 rnaj,

Aldrovandus. Ulyssis Aldrovandi de animalibus insectis libri septem. Francofurti, 1623, Fol.

Aristoteles vide Strack.

Bechstein vide Scharfenberg,

Borowsky vide Herbst.

Briinnich. Prodromus Insectologiae Siaellandicae, auctoreM. T. Brunniche. Hafniae, 1761, 8.

Cederhielm. Faunae Ingricae Prodromus, exbibens me- thodicam descriptionem Insectorum agri petropolensis, etc. auctore /. Cederhielm, cum tabulis III pictis. Lipsiae, 1798, 8.

XVI

Christ, Naturgeschichte, Klassification und Nomenclatur der Insekten vom Bienen-, Wespen- und Ameisen- geschlecht von /. L. Christ, mit LX ausgemalten Kupfertafeln. Frankfurt am Main, 1791, 4.

Coquehert. Illustratio iconographica Insectorum, quae in museis parisinis observavit et in lucem edidit I. C, Fabricius; accedunt species plurimae, vel rninus aut nondum cognitae, auctore A. I. Coquebert. Decas I et II. Parisiis, anno VII et X (1799 et 1801). 4 maj.

Curtis. Britisch Entomology, or Illustrations and descrip- tions of the genera of insects found in Great Britain and Ireland; containing coloured figures from nature of the most rare and beautiful species, and of the plants upon which they are found; by John Curtis F. L. S. No. I.— LIX, London, 1824. 1828, 8. (to be con- tinued monthly).

Dalman (de Pimpla atrata) in Kongl. Vetenskaps-Aca- demiens Handlingar af Ar 1825, p. 188 (v id e Froriep Notizen aus dem Gebiete der Natur- und Hcilkunde, Vol. XV, pag. 180).

De Geer. Memoires pour servir a 1' histoire des Insectes par Charlcs De Geer, Tome I VII, Stockholm, 1752 1778, 4. Des Herrn Baron Karl De Geer etc. Abhandlungen zur Geschichte der Insekten, aus dem Franz. iibersetzt und mit Anmerkungen heraus- gegeben von I. A. E. Gotze, 1 7. Theil. Nurnberg, 1778—1783, 4.

Dwiguhsky. Primitiae Faunae Mosqucnsis, seu Enu- meratio animalium, quaesponte circaMosquam vivunt, auctore I. Dwigubshy. Mosquae, 1802, 8-

O, Fabricius. Faunagroenlandica, systematice sistens ani- malia Groenlandiae occidcntalis hactenus indagata etc.

XVII

maximaque parte secundum proprias observationes O. Fabricii. Hafniae et Lipsiae, 1780) 8.

F. seu Fabr. seu Fabricius. I. C. Fabricii Systema Entomologiae, sistens Insectorum classes ordines ge- nera species etc. Flensburgi et Lipsiae, 1775, Ejusd. Genera Insectorum, Chilonii, 1776> 8- Ejusd, Species Insectorum, exhibentes eorum differentias specificas, synonyma auctorum, loca natalia, meta- morphosin etc. Tom. I, Hamburgi et Kilonii, 1781, 8. Ejusd. Mantissa Insectorum, sistens eorum spe-- cies nuper detectas etc. Tom. I, Hafniae, 1787, 8. Ejusd. Entomologia systematica emendata et aucta, secundum classes ordines genera species etc. Tom II. Hafniae, 1793, 8. Ejusd. Supplemcntum Entomo- logiae systematicae. Hafniae, 1798, 8. Ejusd. Systema Piezatorum, secundum ordines genera species, adjectis synonymis locis observationibus etc. Brunsvi- gae, 1804, 8.

Fallen. Specimen , novam Hymenoptera disponendi me- thodum exhibens; Praeside C. F. Falldn. Lundae, 1823, 8.

Forster. Novae species Insectorum ; Centurial, auctore I. R. Forster. Londini, 1771, 8 maj.

Fourcroy. Entomologia parisiensis, sive catalogus In- sectorum, quae in agro parisiensi reperiuntur, secun- dum methodum Geoffraeanam in sectiones genera et species distributa, edente A. F. de Fourcroy. Pari- siis, 1785, 8.

Frisch. Beschreibung von allerley Insecten in Teutsch- Jand, nebst niitzlichen Bemerkungen und nothigen Abbildungen. 2. und 4. Theil. Berlin, 1721 und 1736. 4.

XVIII

Fuesslin. I. C. Fuesslins Verzeichniss tler ihm bekann- ten schweitzerischen Insekten, mit einer ausgemahlten Kupfertafel. Zurich und Winterthur, 1775, 4.

Geoffroy. Histoire abreg<5e des Insectes etc. par M. Geoffroy. Tome II, Paris, 1764, 4.

Gmelin. Caroli a Linne' Systema Naturae etc. Editio XIII aucta reformata, cura I. F. Gmelin. Tomi I Pars V, Lipsiae, 1788- 8.

Goedart. Metamorphosis et Historia naturalis Insecto- rum, auctore 7. Goedartio, cum commentariis D. I. de Mey. Medioburgi, (1662), 8 min. Metamor- phoseos et historiae naturalis pars secunda, de Insectis, auctore I. Goedartio, latinitate donata, commentariis et notis illustrata etc. a P. Veezaerdt. Medioburgi, (1667), 8 min. I. Goedartius de Insectis, in me- thodum redactus, cum notularum additione, opera M. Lister etc. Londini 1685, 8- Metamorphoses naturelles, ou histoire des Insectes etc. par I. Goedart, Tome II, a Amsterdam, 1700, 8 min.

Goetze vide De Geer.

Goldfuss. Handbuch der Zoologie von G. A, Goldfuss. lte Abtheilung. Niirnberg, 1820, 8-

Gravenhorst. Vergleichende Uebersicht des Linneischen und einiger neuern zoologischen Systeme, von I. L. C. Gravenhorst ; nebst dem eingeschalteten Verzeich- nisse der zoologischen Sammlung des Verfassers etc. Gottingen, 1807, 8- Monographia Ichneumonum ■pedestrium, praemisso prooemio de transitu et muta- bilitate specierum et varietatum, auctore eodem. Lipsiae, 1815, 8- Conspectus Generum et Fami- liarum Ichneumonidum, auctoribus I. L. C. Graven- horst et C. G. Necs ab Esenbeck: in Tomo IX Novo-

XIX

rum Actorum physico-medicorum Academiae Caesar. Leop. Carol. Naturae Curiosorum, Erlangae 1818, 4. . Monographia Ichneumonum Pcdcmontanae Regio- nis, auctore /. L. C. Gravenhorst: in Memorie della Reale Academia delle Scienze di Torino, Tom. XXIV. Torino, 1820) 4. Additamenta ad descriptiones Fabricianas Ichneumonidum musaei cel. def. Hubneri, auctore eodem, in: Magazin der Entomologie, heraus- gegeben von E. F. Germar und I. L. T. F. Zincken, genannt Sommer. Vierter Band. Halle, 1821, 8- Hellwigia, novum Insectorum genus, condidit I. L. C. Gravenhorst, in Parte 2 Tomi > I Novorum Actorum physico-medicorum Acad. Caes. Leop. Carol. Naturae Curiosorum. Bonnae, 1823.

Herbst. Gemeinniitzige Naturgeschichte des Thierreichs, darin die merkwurdigsten und niitzlichsten Thiere in systematischer Ordnung beschrieben und die Ge- schlechter in Abbildungen nach der Natur vorgestellt werden, ausgefertigt von G. II. Borowsky, fortgesetzt von I. F. W,. Herbst. Achter Band, von den Insek- ten. Berlin und Stralsund, 1787) 8-

llliger vide Rossi.

Joerdens. Geschichte der kleinen Fichtenraupe oder der Larve von der Phalaena monacha Linn. von /. H. Joerdens, mit 1 Kupfertafel. Hof, 17985 4.

Jurine. Nouvelle methode de classer les Hymenopteres et les Dipteres par I. Jurine. Tome I, a Geneve, 1807, 4.

Karsten. Museum Leskeanum. Regnum animale, quod ordine systematico disposuit atque descripsit D. L. G. Karsten. Vol. I, cum IX iconibus pictis. Lipsiae. 1789, 8.

2*

XX

Kob. Die wahre Ursach der Baumtrockniss der Nadel- walder durch die Naturgeschichte der Forlphalaene (Phal. Noctua piniperda) erwiesen u. s. w. von I. A, Kob, mit drey illuminirten Kupfertafeln. Niirnberg, 1786 > et Frankfurt und Leipzig, 1790. 4.

Kratzenstein. C. G. Kratzensteins Ahhaudlung von der Erzeugung der Wurmer im menschlichen Korper. Halle, 1748, 8.

L. v. Linneus.

Lamarck. Histoire naturelle des animaux sans vertebres etc. par M. le Chevalier De Lamarck. Tome 4me. Paris, 1817, 8.

Latreille. Pre"cis des characteres generiques des insectes, disposes dans un ordre naturel, par le citoyen Latreille, a Brieve, an 5, (1796), 8. Idem auctor et Olivier in: Nouveau dictionnaire d' histoire naturelle appli- quee aux arts etc. par une societe de naturalistes et d' agriculteurs, avec des figures. Paris, 8. Tome II, XI, XX et XXII, 1803, 1804. Histoire naturelle generale et particuliere des crustaces et des insectes, par P. A. Latreille, Tome III et XIII, Paris 1802 et 1805, 8- Considdrations generales sur 1' ordre nalurel des animaux composant les classes des crustaces, des arachnides et des insectes, etc. par P. A. Latreille. Paris, 1810, 8-

Lepechin. Herrn /. Lcpechin Tagebuch der Reise durch verschiedene Provinzen des russisclien Reichs in den Jahren 1768 1769 5 aus dem Russischen iibersetzt von M. C. H. Hase. Erster Theil. Altenburg, 1774, 4-

Leske vide Karsten.

L. seu Linn. aut Linneus. Caroli Linnaei Systema Na- turae. LugduniBatavorum, 1735, Fol. maj. Ejus-

XXI

dem editio decima. Tomus I. Holmiae, 1758, 8. (ad editionem decimam Holmiensem, Halae Mngdebur- gicae, 1760) 8)- Ejusdem editio duodecima refor- mata. Tomi I Pars II. Holmiae, 1767. 8. Caroli Linnaei Animalia per Sueciam observata, in Actis literariis et scientiarum Sueciae anni 1736» cura figuris aeneis. Upsaliae. 4- Ejusdem Fauna Suecica, Lug- duni Batavomm, 1746. 8. Editio altera; Stockhol- miae, 1761) 8.

Maier vide Preysler.

Marsham. Observations on the oeconomy of Ichneumon manifestator Linn. by Th. Marsham in Transactions of the Linnean Society. Vol. III. London, 1797. 4.

Moufetus. Insectorum sive minimorum animalium theatrum , olim ab E. Wottono, C. Gesnero et T. Pen- nio inchoatum, tandem T. Moufeti opera etc. per- fectum et ad vivum expressis iconibus supra quingen- tis illustratum. Londini, 1634. Fol.

Miiller. Zoologiae danicae prodromus, seu Animalium Daniae et Norwegiae indigenorum characteres nomina et synonyma iniprimis popularium, auctore O. F. Miil- ler. Havniae, 1776)8- Fauna Insectorum Fried- richsdalina, sive methodica descriptio insectorum agri Friedrichsdalensis etc. (auctore eodem). Hnfniae et Lipsiae, 1764, 8-

Nees ab Esenbeck. Ichneumonides adsciti in genera et familias divisi a Doctore Nees ab Esenbeck, in: Der Gesellschaft naturforschender Freunde zu Berlin Ma- gazin fiir die neuesten Entdeckungen in der gesamm- ten Naturkunde. Fiinfter Jahrgang. Berlin, 1811, pag. 3. Sechster Jahrg., 1814, pag. 183. Siebenter Jahrg. , 1815, pag. 243. Lapton femoralis, eine

XXII

neue Ichneumonidengattung nebst einigen Bemerkun- gen iiber verschiedene, unter Ophion Fabr. stehende, Ichneumoniden- Arten ; vom Dr. Nees von Esenbtck, in dernselben Magazine. Siebenter Jahrg., 1815, pag. 45. Conspectus, vide Gravenhorst.

Oken. Okens Lehrbuch der Naturgescichte. Dritter Theil. Zoologie. Leipzig und Jena, 1815, 8.

Olaffen. Des Vice-Lavmands E. Olaffens und des Land- physici B. Povelsens Reise durch Island u. s. w., be- schrieben von E. Olaffen; aus dem Danischen iiber- setzt, mit 25 Kupfertafeln. Erster Theil. Koppen- hagen und Leipzig, 1774,

Olivier. Encyclopedie methodique. Histoire naturelle, Insectes, par M. Olivier. Tome VII. Paris, 1792, 4.

Panzer. Fannae Insectorum Germanicae Initia, oder: Deutschlands Insecten, gesammeltund herausgegeben von G. W. F. Panzer. 109 Hefte. Niirnberg, 1796 1809, 8 min. Kritische Rcvision der Insekten- faune Deutschlands, nach dem Systern bearbeitet von C. W. F. Panzer; 1 bis.100 Heft. Zweites Bandchen, mit zwei illurninirten Kupfertafeln. Nurnbcrg, 1806, 8j auch unter dem Titel: Entomologischer Versuch, die Jurineschen Gattungen der Linneischen Hyme- nopteren nach dem Fabriciusschen System zu priifen, in Bezug auf die in der deutschen Insektenfaune be- kannt gemachten Gattungen und Arten dieser Klasse u. s. vv. D. I. C. Schaefferi Iconum Tnsectorum circa Ratisbonam indigenorum enumeratio systematica opera et studio G. W. F. Panzeri, oder: Systemati- sche Nomenclatur iiber weiland Herrn D. I.C. Sthaef- fers natiirlich ausgemahlte Abbildungen regcnsburgi- scher Insecten, von G. W. F. Panzer. Erlangen, 1804, 4.

XXIII

Plinius. Caji Plinii secundi Historiae mundi libri XXXVII (editionibus pluribus).

Pocla. Insecta musaei Graecensis, quae in ordines ge- nera et species juxta Systema naturae Caroli Linnaei digessit N. Poda. Graecii, 1761 1 8 min.

Pollich. I. A. Pollich von Insekten , die in des Ritters von Linn^ Natursysteme nicht befindlich sind ; in: Bemerkungen der kuhrpfiilzischen physikalisch-oeco- nomischen Gesellschaft, vom Jahre 1779- Lautern, 1781) 4- Idem auctor de insectis, quae in cel. Lin- naei systemate naturae non prostant, in Novis Actis physico-medicis Acad. Caes. Leop. Carol. Naturae Curiosorum etc. Tom. VII. Norimbergae, 1783> 4.

Pontoppidan, Erich Pontoppidans kurzgefasste Nach- richten, die Naturhistorie in Dannemark betreffend, aus dem Danischen iibersetzt, mit Kupfern. Kopen- hagen und Hamburg, 1765) 4- Ejusdom Diinischer Atlas, oder Beschreibung des Konigreichs Dannemark, u. s. w. aus dem Diinischen iibersetzt und mit Anmer- kungen begleitet von I. A. Scheiben. Band I, Theil I. Koppenhagen und Hamburg, 1766> 4 maj.

Preysler. Beobachtungen iiber Gegenstiinde der Natur auf einer Reise durch dcn Bohmer Wald im Sommer 1791, von I. D. Preysler, I. T. Lindacker und I. K. Hoser, in: Sammlung physikalischer Aufsiitze, be- sonders die bohmische Naturgeschichte betreffend, von einer Gesellschaft bohmischer Naturforscher, her- ausgegeben von D. I. Maier. Dritter Band, mit Kupfern. Dresden, 1793) 8-

Pz. vide Panzer.

Rajus. Historia Insectorum, autore Joanne Rajo, opus posthumum. Londini, 1710) 4.

XXIV

Razoumowsky. Histoire naturelle du Jorat et de ses environs et celle des trois lacs des Neufchatel Morat et Bienne etc. par M. le Cte G. de Razoumowsky, Tome I, a Lausanne, 1789, 8.

Reaumur. Memoires pour servir a 1'histoire des Tnsectes par M. de Reaumur. Tome II, IV et VI a Paris, 1736, 1738, 1742, 4.

Retzius. Caroli De Geer Genera et species Insectorum e generosissimi auctoris scriptis extraxit, digessit, la- tine quoad partem reddidit et terminologiam insecto- rumLinneanam addidit A. I. Retzius. Lipsiae, 1783, 8.

Riche. In: Actes de la societd d' histoire naturelle de Paris. Tome I, Partie I, a Paris, 1792. Fol.

Roesel, Der monatlich herausgegebenen Insecten-Be- lustigung zweiter Theil, vvelcher acht Classen ver- schiedener u. s. w. Insecte enthalt, alle nach ihrem Ursprung u. s. w. beschrieben und in sauber illumi- nirten Kupfern vorgestellt von A. I. Roesel, Niirn- berg, 1749, 4. (Abtheilung: von Hummeln und Wespen).

Rossi. Fauna Etrusca, sistens insecta quae in provinciis Florentina et Pisana praesertim collegit P. Rossius; Tomus If, Liburni, 1790, 4; iterum edita et anno- tatis perpetuis aucta a D. C. Illiger. Tomus II. Helm- stadii, 1807, 8. Mantissa insectorum, exhibens species nuper in Etruria collectas a P. Rossio, Tomus II. Pisis, 1794, 4.

Schaeffer. D. /. C. Schaefferi Icones insectorum, circa Ratisbonam indigenorum, coloribus naturam referen- tibus expressae. Volumina tria. D. I. C. Scbaeffers naturlich ausgemalte Abbildungen regensburgischer Insecten. Drei Biinde. Regensburg, 1766, 4.

XXV

Ejusdem Elementa entomologica. CXXXV tabulae, aere excusae, flovidisque coloribus distinctae. Einlei- tung in die Insectenkenntniss. 135 ausgemalte Kupfer- tafeln. Regensburg, 1766» 4.

Scharfenberg. Vollstiindige Naturgeschichte der schadli- chen Forstinsecten u. s. \v., herausgegeben von I.M. Bechstein und G. L. Scharfenberg. Dritter Theil. Leipzig, 1805, 4, Die schonungswerthen oder niitz- lichen Forstinsecten, pag. 953 976-

Schellenberg. Entomologische Beitrage, von I. R. Schel- lenberg. Erstes Heft. Winterthur, 1802, 4.

Schrank. Beitrdge zur Naturgeschichte von F. von Paula Schrank. Leipzig, 1776» 8. Entomologische Bei- trdge, von demselben, in: Schriften der berlinischen Gesellschaft naturforschender Freunde, 1. Band, mit Kupfem. Berlin, 1780, 8. F. de Paula Schrank Enumeratio Insectorum Austriae indigenorum; cum figuris. Augustae Vindelicorum, 1781, 8. Ver- zeichniss beobachteter Insecten im Fiirstenthume Berchtesgaden, von F. von PaulaSchrank, in: Neues Magazin fiir die Liebhaber der Entomologie, heraus- gegeben von I. C. Fuessly. Zvveiter Band. Ziirich, 1785, 8. F. von Paula Schrank Baiersche Reise, mit Kupfern. Miinchen, 1786, 8. Sammlung na- turhistorischer und physicalischer Aufsdtze, heraus- gegeben von demselben; mit Kupfern. Niirnberg, 1796, 8. Fauna Boica. Durchgedachte Geschichte der in Baiern einheimischen und zahmen Tliiere, von demselben. Zweyter Band; zweyte Abtheilung. In- golstadt, 1802, 8.

Scopoli. I. A. Scopolii Entomologia carniolica, exhibens insecta Carnioliae indigena et distributa in ordines genera species varietates, methodo Linneana. Vindo- bonae, 1763, 8. Deliciac Florae et Faunae Insu-

XXVI

bricae, seu novae aut minus cognitae species plantarum et animalium, quas in Insubria austriaca tam sponta- neas quam exoticas vidit descripsit et aeri incidi curavit

1. A. Scopoli. Pars I. Ticini, 1786, Fol.

Spinola. Insectorum Liguriae species novae aut rariores, quas in agro Ligustico nuper detexit descripsit et ico- nibus illustravit M. Spinola, adjecto catalogo specie- rum auctoribus jam enumeratarum, quae in eadem regione passirn occurrunt. Tomus II; fasciculos sistit

2, 3 et 4- Genuae, 1808, 4.

Strack. Aristoteles Naturgeschichte der Thiere, iiber- setzt von Dr. F. Strack. Frankfurt am Mayn, 1816. 8.

Stroem. Beskrivelse over norske Insecter, ved Hans Stroem; forste Stykke, andetStykke, in: Det Trond- hiemske Selskabs Skrifter. Tredie et fierde Deel, med Kobbere. Kiobenhavn, 1765 et 1768, 8. (Tomus quartus sub titulo: Det Kongelige norske Videnskabers Selskabs Skrifter). Beschreibung norwegischer In- sekten. ErstesStiAck, von I. Stroem, in: DerDront- heimischen GeselJschaft Schriflen; aus demDanischen iibersetzt. Dritter Theilj mit Kupfern. Kopenhagen und Leipzig, 1767, 8.

Sulzer. Die Kennzeichen der Insekten, nach Anleitung des konigl. schwed. Ritters Karl Linnaeus, dmch XXIV Knpfertafeln erlautert, und mit derselben natiirlichen Geschichte begleitet, von I. H. Sulzer. Zihich, 1761 , 4. Dr. Sulzers abgekiirzte Geschichte der Insekten, nach dem Linneischen System. Erster und zweiter Theil, Winterthur, 1776, 4-

Swammerdam. Joannis Swammerdam etc. Historia In- sectorum generalis, ofte Allgemeene Verhandeling van de bloedeloose Dierkens etc. Het I Deel; met

XXVII

vytgesogte afbeeldingen verrykt. Utrecht, 1669, 4 min. Joannis Swammerdamii Historia insectorum generalis; ex Belgica latinam fecit H. C. Henninius. Lugduni Batavorum, 1685, 4.

Thunberg. Novae Insectorum species descriptae a C. P. Thunberg, in: Novorum Actorum Regiae Societatis Scientiarum Upsahensis Volumine quarto, Upsaliae, 1784, 4- Insecta Hymenoptera, illustrata a C. P. Thunberg. Pars I. Ichneumonidea, in: Memoires de 1' Academie impdriale des sciences de St. Peters- bourg. Tome VII. St. Petersbourg, 1822, 4.

Trentepohl. Revisio critica geneiis Ichneumonis specie- rum, quae Kiliae in Cl. Fabricii museo adhuc super- stites sunt. Sectio I. auctore I. I. Trentepohl. Kiliae, 1825, 4. (Eadem Trentepohlii revisio iterum edita et continuata est in: Isis von Oken, 1826, 1 bis 3 Heft. Jena, 1826, 4).

Villers. Caroli Linnaei Entomoiogia, Faunae Sueciae descriptionibus aucta ; D. D. Scopoli, Geoffroy, De Geer, Fabricii, Schrank etc. speciebus, vel in syste- mate non enumeratis, vel nuperrime detectis, vel speciebus Galliae australis, locupletata, generum spe- cierumquerariorum iconibus ornata, curanteetaugente Carolo de Villcrs. Tomus tertius. Lugduni, 1789, 8.

Walckenaer. Faune parisienne. Insectes; ou Histoire abregee des Insectes des environs de Paris, classes d' aprd's le systeme de Fabricius etc. , accompagn<5e de septplanches gravdes, par C. A. Walckenaer. Tomell. Paris, an XI (1802), 8.

N O M I N A

URBIUM, PAGORUM, MONTIUM, ALIORUMQUE

LOCORUM, QUORUM IN HAC ICHNEU-

MONOLOGIA MENTIO FACTA EST.

■fjLbo, urbs Fenniae.

Ahdenstedt, pagus hildesiensis.

Alfort, urbs Galliae.

Altona.

Altwasser, oppidulum silesiacum.

Barterode, pagus hannoveranus.

Bautzen, oppidum lusaticum.

Berlin.

Bonn.

Bremen.

Brieg, urbs in Silesia.

Brunsuiga, Braunschweig.

Carlsbrunn, fontes salutares in Silesia austriaca.

Casan.

Caucasus.

Celle, urbs hannoverana.

Cliamonix , vallis in Sabaudia.

Coscl, pagus silesiacus prope Vralislaviam.

Cracau.

XXIX

Creminiecz urbs in Volliynia.

Cudova, pagus tn Silesia.

Dresden.

Flinsberg, oppidulum in Silesia.

Florenz.

Freiburg in Brisgovia.

Fiirstenstein, arx Comitis de Hochberg in Silesia.

Gleichen, colles duo in confiniis Hannoverae et Hassiae.

Gbttingen,

Grohnde, pagus prope Gottingam.

Grunwitz, pagus silesiacus.

Gryphiswalda, Greifswalde.

Habelschwerdt, oppidum silesiacum.

Halle, Hala Saxonum.

Hamburg.

Hannover.

Havnia , Coppenhagen.

Heidelberg.

Heidersdorf, pagus silesiacus.

Helmstedt.

Hcnnersdorf , pagus silesiacus.

Herzberg, urbs in Hercynia.

Hirschberg, urbs in Silesia.

Idria.

Kiel.

Kochs Lust, caupona in colle, Heimberg dicto, prope

Gottingam. Landeck, oppidum silesiacum. Landshut, oppidum silesiacum. Langenau, pagus silesiacus. Leerte, pagus luneburgensis. Leipzig.

Lobenstein, pagus in Silesia austriaca, London.

Lugdunum, Batavorum. Marienthal, monasterium in Lusatia superiore.

XXX

Marseille,

Meffersdorf, pagus in Lusatia borussica.

Meiningen.

Militsch, oppidulum Silesiae.

Moeckern, pagus Marchiae mediae,

Monachium, Miinchen.

Montpellier.

Moscau.

Miinden, urbs hannoverana.

Neisse, urbs in Silesia.

Netley, in Anglia.

Neuschbneberg, pagus prope Berolinum.

Niesky, oppidum in Lusatia.

Niirnberg.

Oberkirchen, mutandum est in Hubertkirchen, fabrica

ferri in Silesia austriaca. Oedelem, pagus hildesiensis. Oldenburg. Paris. Parma.

Pepelwitz, pagus prope Vratislaviam. Pichelsberg, pagus in Marchia media. Pirschen, pagus silesiacus. Pless, oppidum in Silesia superiore. Plesse, ruinae arcis montanae prope Gottingam. Prag.

Regiomontium, Konigsberg. Reichenstein, oppidum silesiacum. Reiftraeger, mons in Sudetis Silesiae. Reinerz, oppidum silesiacum. Reinhausen, pagus prope Gottingam. Salzbrunn, pagus silesiacus. Salzwedel, oppidum hannoveranum, Sarepta.

Scheidnich, pagus prope Vratislaviam. Schleiwitz, pagus silesiacus.

XXXI

Schneeberg, mons in comitatu Glazensi.

Schneekoppe, cacumen altissimum Sudetarum Silesiae.

Sihyllenort, pagus silesiacus.

Sickershausen, pagus in Franconia.

Skarsine, pagus silesiacus.

Steglitz, pagus Marchiae mediae.

Stralsund.

Stutgard.

Szobor, mons prope urbem Neutra in Hungaria,

Taurinum, Turin.

Ticinum, Pavia.

Tigurum, Ziirich.

Toeplitz, oppidum in Bohemia.

Trajectum ad Moenum, Francofurtum.

Trajectum ad Viadrum, Francofurtum.

Trentschin, oppidum Hungariae superioris.

Treschen, pagus silesiacus.

Upsal.

Vindobona, Wien.

Vratislavia, Breslau.

Warmbrunn, oppidulum Silesiae.

Woelfelsgrund , vallis sub monte Schneeberg in comitatu

Glazensi. Zittau, oppidum lusaticum. Zobten, oppidum et mons in Silesia.

PROLEGOMENA.

C A P U T I.

Historia culturae Ichneumonidum,

JTiezatorum genera, quorum feminae ova in larvas aliorum insectorum, rarius in ova eorum, aut in insecta perfecta, praecipue autem in erucas papi- lionum, deponunt, quorumque larvae, ex ovis istis provenientes, in corpore erucarum ipsarum degunt, donec in pupam transmutantur, hodie generaliter nomine Ichneumonum seu 1 chneumonidum desig- nantur.

Num haec insecta, seu vitae eorum ratio, tem- poribus remotissimis jam nota fuerint, plane in- certum est: In Aristotelis historia naturali anima- liura nullum illorum invenitur vestigium mani- festum. Strack, translator illius operis philosophi graeci, putat quidem (pagina 256, in nota 160)

Ichn. Europ. Pars I. 1

2 HISTOHIA CULTURAE

Aristotelem, ubi, in §. 6 capitis XVII libri V, de bombylio et necydalo loquitur, mutationem et proventum Ichneumonis cujusdam observasse, nec vero satis clare explicasse, sed haec opinio mera est hypotesis, nulloque argumento firmo suffulta. Recte autem monet Strack, illam Piezatorum spe- ciem, quam Aristoteles nomine Ichneumonis de- signavit, nullo modo ad nostros Ichneumones referri posse, sed Sphegem esse, nam larva ejus haud in vivis erucis insectisve degit, sedilleAristo- telis Ichneumon araneas perimit easque fert in ni- dum suum, id quod haud Ichneumonum nostratium sed Sphegum moribus respondet. Nec apud Pli- nium secundum vestigia notionis circa Ichneumo- nes invenimus, sed Romanus noster, incapite XXI libri XI, verba ipsa Aristotelis repetiit. Primus qui, quoutsciam, evolutionis Ichneumonum men- tionem fecit, Aldrovandus est. Pagina 100, ubi de coitu et partu papilionum disseritur, auctor haec profert verba : «Observavi bis erucam, quam inter «brassicas ceperam, primo parere ova lutea, tenui » etiam involuta lanugine, iisque editis in chrysali- »dem commutari, eisdem quo illa fuerat coloribus, »luteo viridi et nigro, et quod mirum mibi vide- »batur, ex iis ovis volucria erumpere animalcula » adeo exigua, ut visum fere subterfugerent, qualia »scilicet in vesicis ulmorum reperiri solent. Qua- »tuor habebant alas, Papilionum more, sed coire »eas nonobservavi. Colore sunt viridi ac luteo, »atris respersa maculis superne, inferne tota sub- «lutea. « Quisque perspiciet, Aldrovandum hoc

ICHNEUMONIDUM. 3

loco folliculos larvarum cujusdara speciei Micro- gastrorum, ex eruca papilionis brassicae prorup- taruni, pro ovis erucae ipsius habuisse. Eadera pagina autem narrat auctor: «Aliaeruca, cura ex » ea pulchrum quemdam expectarem papilionem, %mihi peperit ova numero quadraginta, magnitu- »dine grani tritici, luteo colore, tenui obducta » cartilagine, in quorum singulo inerat vermiculus, »sed numquid postea ex hisce vermibus fierent »chrysalides, ut verisimile est, ut verum fatear, »nescio qua incuria haud observavi. « Paulo post (1634) Moufet quosdam Ichneumonides publici juris fecit: Ejus secunda muscarum longa- rum species sine dubio est Pimpla instigator. Tertia quoque ad Ichneumonides adhibenda esse videtur, sed incerta est. Eadem pagina 63 auctor, sub nomine muscarum bipilium, Foenos descrip- sisse et icone exhibuisse videtur. Pagina64Tri- pilium muscarum prima Pimpla esse potest; altera certo hujus generis est, et quidera Pimpla mani- festator, aliave, illi affinis. Sed vitae ratio horura insectorum auctori omnino fugisse videtur. Eodem fere tempore Goedart , studio et amore mores et metamorphosin insectorum, praeprimis papilionum, observans, saepius, se invito, ex erucis et chrysalidibus eorum Ichneumones educa- vit. Omnia autem, quae vidit et observavit, descripsit iconibusque illustravit. Licet autem Goedart jam anno 1635 his studiis deditus fuerit, tamen liber ejus, de metamorphosi insectorum, haud prius quam anno 1662 in lucem prodibat.

1*

4 IIISTOIWA OVMUIIAE

Ichneumon, in parte II, sub n. 37, fig. 3 exhibilus, Opbion est, a nonnullis auctoribus ad Ophionem luteum adbibitns, quocum etiam congruit; n. 16, fig. 3 aut Icbneumon genuinus est aut mas Opbio- nis cujusdam; n. 29, fig. 3, nec nonPartis I, n. 47, fig. 1, et n. 58, fig. 2 ad Ichneumonides reierri de- bent. Goedartum sequebatur celeberrimus Swammerdam , qui ingeniose insecta, secundum varios modos mutationis, in ordines digessit. Pseu- dosphecae , quae vel ad tertium vel ad quartum ordinem pertinent (pag. 94etl33), nostros quo- que Ichneumonides complectuntur, quorum plu- res, secundum habitationem et metamorphosin lar- varum, ab auctoreceleberrimo descripti sunt. Ad pseudospbecas etiam refertur musca devorator (Verflinder) Goedarti, ita denominata, quod ara- neas e medio tollere solet, unde, e sententia Swammerdamii, commodius ei nomen esse possit Vespae Ichneumonis. Ex bis apparet, tempore Swammerdamii haud nostros Ichneumonides, sed Spheges, nomine Vesparum Ichneumonum , quo jam Aristoteles, ut supra mentio facta est, de Sphege, araneas interficiente, usus est, designa- tos esse. Versus finem hujus saeculi Ray quo- que florebat. Historia insectorum ejus quidem demum anno 1710, post obilum Raji, in lucem prodiit, auctor vero jam anno 1667 incumbebat in observationes de Icbneumonibus, quod ipse, pa- gina 254 libri laudati, testatur. Ray caeterum pri- mus nomen Ichneumonum in ea quoque Piezata transtulisse videtur, quae hodie sola nomine illo

ICHNEUMONIDUM. 5

designantur. Pagina XV auctordicil: «Muscae » illae audaces, quas Vespas Ichneumones vocant, »in corpora erucarum ova sua immittunt;« quae quidem verba ad nostros Ichneumonides adhibenda sunt. Paginis 253 259 species 29 descriptae sunt; sed e descriptione speciei 11, erucas in cuni- culum deportantis, quem sibi prius in terra exca- vaverat, patet, Rajum etiam spheges veros in- ter Vespas Ichneumones recensuisse. Species 14 autem Crabro cribrarius esse videtur.

Studium insectorum, saeculo decimo septimo incitatum, decimo octavo surrigebat, sensimque increscebat ad amplitudinem immensam. Etsi vero entomologi plurinii ad Glossata et Coleoptera pro- pensiores erant, Ichneumones tamen haud neglige- bantur, sed singula hujus saeculi decennia plures viri celebres ornant, etiam de Ichneumonibus bene et optime meriti. Primo decennio adhuc vivebat Ray, supra jam laudatus. Secundo Albin, inter insecta britannica, Ichneumones quoque descripsit. Tertio noster Frisch descriptiones suos insec- torum edere incipiebat, copiani haud contemnen- dam observationum exactissimarum circa historiam naturalem et mutationem horum animalium exhi- bens. Ingenio studioque sedulus, partes externas corporis Piezatorum examini exactissimo anato- niico subjiciebat, denominationibusque aptissimis designabat; ipsorum instrumentorum cibariorum fabricam et structuram optime cognoscebat (confe- ras Fasc. II, Cap. II, tabulam II), nec minus accu- rate contextum alae, formasque et situs cellularum

6 HISTOHIA CULTURAE

ejus, noa solum descripsit sed etiam ad distin- guenda genera adhibuit (v. c. Pepsin et Ophionem pagina 12 forma diversa cellularum distinxit). Tabulae omnes descriptionum Iusectorum probant, auctorem cellulas istas praecipue respexisse. Sed coaetanei ejus, et qui paulo post eum scribebant Entomologi, partes illas omnino negligebant, donec, versus finem hujus et initio sequentis sae- culi, Fabricius et Jurine, ille instrumentis ciba- riis, hic alarum cellulis, ad stabilienda genera usi sunt. Auctor laudatus plurium ichneumonum metamorphosin vidit et descripsit. In fasciculi V pagina 34 Frisch miratur magnam copiam specie- rum generis Ichneumonum, gloriaturque, se hic jam decimam sextam earum describere. Bone Frischi, quid hodie diceres! Decennium quar- tum noininibus Linnaei et Reaumurii celebratum est. Ille anno 1735 Systema suum naturae primo edebat, et in ordine secundo Insectorum, An- gioptera (i. e. Glossata, Neuroptera, Hymenoptera et Diptera) continente, genus Ichneumonum, «cauda aculeo partito, alis quatuor, « designabat. Praeterea quoque, anno sequente, in Actis sueci- cis, animalia per Sueciam observata recensebat, inter quae etiam Ichneumones quosdam. Quis autem liaud nosceret commentationes Reaumurii, quantitate et qualitate observationum et experi- mentorum, circa historiam naturalem insectorum institutorum, praestantes. Auctor etiam plures Ichneumones, eorumque ortum et nietamorphosin, descripsit. In decennio quinto Linnaeus con-

ICHNEUMONIDUM. 7

tinuabat scrutatores naturae operibus ingenii et studii sui donare. Fauna suecica ejus plures novas species Ichneumonum exhibebat. Reaumur ulti- nium tomum commentationum suarum publici juris faciebat. Roesel autem illius vestigia pre- mebat, observator oculatissimus, pictor egregius, qui multa insecta, praecipue glossata, et mutatio- nes eorum, descripsit et iconibus elegantissimis atque accuratissimis illustravit. Pars secunda deli- ciarum ejus (Insectenbelustigung) plures etiam Ichneumones exhibet. Decennium sextum in- troducebat DeGeerum et, cum eo, multas novas observationes et experimenta circa insecta eorum- que naturam et vitam. Auctor plures Ichneumones educavit, haecque insecta, secundum novam me- thodum, in novem classes distribuit (pagina 558 Tomi I): I. Antennis apicem versus sensim gra- cilioribus; abdomine haud petiolato, basi thoracis latitudine vel paulo angustiore, appendice elon- gata terminali (Sirices). II. Antennis apicem ver- sus sensim gracilioribus; abdomine elongato sub- cylindrico, apicem versus plerumque crassiore, petiolobrevi (Pimpla e. g. persuasoria, manifesta- tor etc). III. Antennis apicem versus sensim gra- cilioribus; abdomine ovato elongato petiolato (Ichneumon e. g. luctatorius, grossorius etc). IV. Antennis apicem versus gracilioribus; abdo- mine petiolato compresso, plerumque falcato (Ophion e. g. luteus, ramidulus, etc). V. Anten- nis apicem versus gracilioribus; abdomine petio- lato, apice globoso (Sigalphus irrorator). VI. Ab-

8 HISTORIA CULTURAE

domine petiolato, dorso thoracis infixo.